Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

nobiles regni, aequitatem seruantes, acl terminum supra dictum, et habito consilio eorumdein, re­mittentur vel detinebuntur obsides supradicti. Item quod praedicti nobiles, tales videlicet, quo­rum obsides apud praefatos Ciues de Cassa haberi debentur, et habebuntur, assumsissent et se obli­gassent, quod, si praedicti Magistri Ioannes , Da­uid, Nicolaus et Ladislaus, filii Omodaei Pala­tini, Omodaeus et Dominicus, fratres eorumdein, compositionem initam cum D. Rege, et Ciuibus de Cassa , non seruarent, queinadmodum assum­sissent, etiam separarentur a filiis Omodaei Palatini et adhaererent D. Regi, et iuxta mandatum regium praefatos Ciues de Cassa adiuuarent contra eos omnes, ipsis aduersantes; et si praenotati Nobiles nollent separari a saepe dictis filiis Omodaei Pa­latini, seu seruantibus compositionem huiusmodi, primo notam infidelitatis incurrerent ipso facto, a quo absoiui, nisi apud sedem apostolicam , non possent; — sicut et iidem filii Palatini et prae­dicti Nobiles in praesentia virorum sociorum, con­canonicOrum nostrorum, qui huiusmodi composi­tioni interfuerunt; — sunt praemissa omnia con­fessi; quemadmodum iidem fratres nostri et con­canonici nobis seriatim recitarunt; petentes nihi­lominus iidem procuratores nomine et vice prae­dictae Dominae, relictae Omodaei Palatini, et filiorum suorum , m^iobilium praedictorum , cum instantia, vt super buiusmodi compositione, ad maiorem stabilitatem nostras litteras concedere di­gnaremur. Nos vero petitiones ipsorum conside­ranles esse iustas, ac omnia praedicta ad bonum paeis fuisse ordinata; iuxta verbum eoruindem praesentes litleras sub nostro sigillo duximus con-

Next

/
Oldalképek
Tartalom