Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

uerunt, debeant gratulari. In cuius rei memoriam — — Datum per manus discreti viri Magistri lohannis, Praepositi Albensis Ecelesie, aule nostre Yice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri, anno Domini miilesimo trecentesimo, decimo primo, quarto Idus Augusti, regni autem nostri anno si­militer decimo primo." Ex eiusdem Cornidesii MSS. Katona Tom. VlTI. p. 222-3. CLXXXVI. A. Ch. 1311*". Idem Carolus Ciuiuni ladrensium libertates ac iura Jirmat. IV. idus Octobris. s. I. Carolus, Dei gratia, Vngariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Bex. Vnitiersis et singu­lis, quibus expedit, praesens scriptum inspecturis, salutem in omnium Saluatore. Decet regiam Excel­lentiam iustis precum instantiis suorum subditorum et fidelium animum inclinare , et eisdem conde­scendere regali cum fauore, vt ipsorum nume­rus in opere fidelitatis augeatur, atque crescat. Proinde ad vniuersorum notitiam tam praesen­tium, quam futurorum, harum serie volumus peruenire, quod religiosus vir, frater Stephanus, ordinis Praedicatorum, et nobilis vir Martinus, ciuis Iadrensis, syndici ac nuncij eiusdem ciui­tatis, ad nostram accedentes praesentiam, vice et nomine ciuium et vniuersitatis praedictae ciui­tatis a nobis cum instantia postulauerant, vt prae­dictain ciuitatem, ciues et vniuersitatem Iadrensem in ipsorum libertatibus et iuribus conseruare di­gnaremur, quae per nostros progenitores, illustres reges Hungariae, specialiter regem Belam ipsis da-

Next

/
Oldalképek
Tartalom