Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
dictae, indebite, et iniuste occupassent, potentialiterque detinerent occupatam in praeiudicium ipsorum et grauamen. Cum quibus ad praesens ob metum Matthaei Palatini, Domini ipsorum, non auderent, neque possent coram aliquo Iudice, vt deceret, experiri. Anno Domini MCCCX. Ex autographo eruit God. Keler. An. Tom. IV.p. 474. CLXXXIII. Abraham, filius Adae, ac Nicolaus filius Geyuge coram Magistro Donch particulam possessionis suae Polereka inter se diuidunt. Anno Domini MCCCX. Originales in Collectione Nicolao Iankovicsiana. CLXXXIY. A. Ch. 1311. Carolus , Rex Hungariae , Ioanni, filio Gdbol, possessionem Pettendorf, Ctmitiutu Zcfirmst addicit. Datum Budae in die Cinerum. Nos Karulus, Dei gracia, Rex Hungariae, memorie commendantes signilicamus tenore praesentium , quibus expedit [vniuersis: quod nos propter fidelitates et seruitia meritoria Ioannis, filii Geubul de Beztercze, que nobis in multis nostris factis et agendis cum omni feruore fidelitatis exhibuit et impendit, quamdam possessionem Pettendorf vocatam inter Iaad et Alpes, in Comitatu de Besztercze existentem, quae est terra regalis et ad nostram pertinens collationem; dedimus eidem, donauimus et contulimus cum omnibus vtililatibus suis et pertinenciis, ac per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus iure perpetuo pacifice et quiete possiden-