Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
•os vestrarum ecelesiarum pertinent sacerdotes. Qui ergo iure sibi debito vti cupiunt, Apostolicae Sedis auctoritate concessa per suam contumaciam imminuere non nitantur. Ut vero vestrae dilectioni Ecclesiae ordinatio suae permittitur sacerdotum, ita fratrem et coepiscopum nostrum Gerardum de ordinando antistite volumus, consulatis, cui Episcoporum consecrationem statuimus reseruari, vt eo inquisitore, atque custode, cum certus licentiae modus imponitur, ecclesiasticae disciplinae in omnibus ordo seruetur. Benevalete. — Ego Calixtus Catholicae Ecclesiae Episcopus. Data Beneuenti per manum Clirysogoni S. Rom. Ecclesiae Diaconi Cardinalis ac Bibliothecarii. IV. Kalen. Octobris. Indictione XIV. Incarnalionis Dominicae Anno MCXXI. Pontificatns autem Calixti Papae anno secundo. lbidem 1.c. folio 62- Budua Avarorum sinum, ab Abaribus, Dalmatiae quondam incolis, significat, ad oram pelagi Ragusae oppositam sita, bodie Bodua. Vlcinata, alias Golchinium, postremuin orae Dalmaticae oppidum, a Colchis extructum, hodie DuJcignum. Scodra, primaria olim Jllyrici urbs, regiaque sedes, millia passuum fere viginti ab ora maritima dissita, hodie Scutari. Drivastus civitas milliaribus septem aScodra in septemtrionem recedens. Polatum vrbs montana, exilis, a Drivasto millia passuum fere triginta disiungitur. Iill. Stephanus II. R. H. Monasterio S. Benedicti de iuxta Gron terram etiam ChorJeche-ad Tibiscum donat. A. 1124. Domini Stephani regis privilegiali Litera Anno 'Domini Millesimo centesimo vigesimo quarto, regni autem sui anno, confecta habente in se verbotenus et confirmatiue tenores et continentias quarumdam literarum privilegialium recolendae memo' c/l