Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
XLI. Gregorius VII. Papa Michaeli, Slavorum regi, se litem in~ ter Spalatinum et Ragusinum Archi-Episcopos, praeterquam idoneis nunciis missis, componere haud posse, respondet. Anno 1078. Gregorius Episcopus Servus Servorum Dei, Mi~ chaeli Slavorum regi salutem et Apostolicam feenedictionem. Cognoscat debita tuae devotionis circa sedem Apostolicam reverentia, Petrum apud vos dilectum nostrum legatum, adhuc ad nostram non advenisse praesentiam, suas tamen misisse litteras , quae ita vestris dissonantes existunt, quod vestram causam, seu Ragusane Ecclesiae, penitus finire nequivimus. Quapropter Petrum Antibarensem Episcopum, atque Ragusanum : sive alios idoneos nuncios ad nos mittere oportet, per quos de lite, qua inter Spalatanum Archiepiscopum et Ragusanum iustitia possit inquiri, ac canonice definiri, tuique regni honor a nobis recognosci. Tum vero re cognita, tuae petitioni iuste satisfacere secundum quod cupimus, valebimus; ac in dono vexilli et concessione Pallii, quasi charissimum B. Petri filium, dictante rectitudine, audiemus. Datum Romae Indictione prima." Ibid. folio 57. Micbael fu.it Slavorum Serblorum Rex, qui Ragusano Arehiepiscopo fuerant subordinati. Spalatinus et in Ragusinum et Antibarensem iurisdictionem sibi vendicavit; quam Callistus II. PP. misso Geraldo Ragusino Pallio, invalidavit. XI,II. S. Ladislaus R. H, possessiones Abbatiae de Tihan. Signanter villas Gamas, limitibus circumscribit. Anno l093. Series Literarum Domini Dionisii, Judicis Cumanorum etComitis de Oklich , in vigilia sancti Ste-