Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

sentium inspectoribus declaramus, nos promisisse et promitttere bona fide, quod dominum nostrum, dominum regni Boemie, ducem Austrie, et Styrie, Marchionemque Morauie, ad obseruandum omnia illa, et singula, que in instrumentis inter dominum nostrum antedictum, et dominum regem Vngarie et reginam, ac ipsorum fdios mediantibus religioso viro fratre Ludouico de domo Teutonica, commenda­tore domorum per Boemiam et nobilibus viris Ja­rosio , Pragensi purcrauio, et Wolkone marscalco regni Boemie confectis continentur, omni diligentia inducemus. Si vero compositionem predictam per dominum nostrum vel suos contigerit violari, et idem Dominus noster requisitus non emendaret, intra qua­tuor mensium spatium, et tunc ipsum denunciabimus excommunicationis vinculo innodatum , quiuis no­strum in diecese sua, terras eius ecclesiastico subii-' cientes interdicto, et ad. hoc faciendum quilibet no­slrum iurauimus et per virtutem prestiti sacramenti nos obligauimus et obligamus praesentium testimo­nio Iiterarum, quibus sigilla nostra duximus appo­nenda, et vt premissa omnia suum sortiantur effe­cturn/ nemoratus regni Boemie dominus, dux Au­strie et Styrie Marchioque Morauie, se et terras suas nostre iurisdictioni subiecit, renunciando priuilegiis omnibus, pro sua persona, vel terris suis omnibus, a sede apostolica indultis , impetratis vel impetran­dis, super eo videlicet, quod persona ipsius excom­municari vel terre sue interdici non possint, absque apostolice sedis mandato, vel eius nuncio spe­ciali. Datum Vienne. Anno Domini MCCLXI. pri­die Calend. Aprilis." Hormayr — Archiv 4828. p. 480.

Next

/
Oldalképek
Tartalom