Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
cis, quae est pro meta, deindede eodem monte descendit ad vnam vallem , vbi finitur mons ille, vbi sunt duae metae, quarurn vna distinguit Cjmiti Mikou a'ia vero Comiti Endechet Berkes, deinde ascendit ad montem , et in monticulo transit parum a parte meridionali, ibi sunt duae metae. Item in eodem monticulo transit vsque ad terminationem metarum, ibi sunt duae metae a parte meridionali, deinde descendit in fluuium Ahz. ien-Potoka vocatum, a parte occidentali, et in fine iiiius fluuy est arbor salicis pro meta et fluuius i.Ie vadit in fluuium Lechen Potoka, et in eodem fluuio transit vsque ad anteriores metas, vnde inceperunt metae illius terrae, quarum vna distinguit Com ti Mikou, alia Comiti Edench, tertia Archiepiscopo, videlicet a Werbime possessione eiusdem. In cuius rei memoriam ad inslantiam ipsorum praesentes dedimus sigilli nosri munimine roboralas. Datum per manus discreti viri Magistri llenrici Lectoris ecclesiae nostrae. A. Domini milesimo trecentesimo, in crastino Beati Galli confessoris, Yenerabili viro Domino Dominico Praeposito, Magistro Joanne Cantore, Magistro Stephano Custode; Discretis viris Magistro Oliuerio Vacien. Nicolao Pestien. et alio Nicolao Chongradien. Augustino de Szigethfeo, Servebulino deZolnuc, Archidiaconis existentibus et alys viris discretis et honestis Ecclesiae nostrae Canonicis in Ecclesia Bt atae Yirginis Deo deuote famulantibus.^L. S. Ex. archiuo cainexali. CCCIXVI. Praepositus domus hospitalis ac Plebanus de mopronio jassi naLes congenerationales de Guthkeledconcernentes dant. A. 1300. Nos frater Petrus preceptor domus hospilalis Sancti Johannis Jerosolomitani de Sopronio et Do36*