Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

CCCXLIII. Conradus, ftlius Stephani de genere Icur . Ecclesiani S- La~ dislai de prope Gyula pro Eremitis S. Pauli nova do­natione dotat, A. 1295. Frater Ladislaus pro religiosis viris, fratribus Heremitis, eum procuratoriis literis eorumdem iu Comitis Joannis de Patsztlio, pridem Judicis curiae regiae, accedendo praesentiam volens, praedictae terrae particulam, I. inter metas terrae claustri S. Ladislai prope Gyula adiacere,et ad idem claustrum pertinere debere, comprobare, quasdam literas Ni­colai Praepositi etCapituli in An. Dom. MCCXCV. priuilegialiter emanatas eidem Comiti Johannipraesentauit, in quibus extitisset: Quod nobi­lis Vir magister Conradus, filius Stephani de gene­re Icur, in praesentia eorumdemPraepositi et Ca­pituli personaliter constitutus, transitoria aeternis, ct terrena coelestibus cupiens permutare, de pos­sessione sua , de terris suis, in Coinitatu de Barania existentibus, quamdam particulam, seu quamdam portionem Terrae T. inter ipsas villas T. T* T. vo­catas, in ambitu vero. seu circuitu Ecelesiae Bea­tissimi Ladislai Regis, quam ipse fundasset, et con­struxisset, ex lapidibus, sitam et situatam ac adiacentem , cum sessionibus , terris arabilibus. foenetis , pratis et syluis, vineis et cum caeteris alys omnibus vtilitatibus suis, tunc in fulurum aedificatis et meliorandis, et cum cerlis pertinentys suis qui­buslibet, ac circumstantiis vniuersis, certis metis et terminis undique cireumdatam , et vallatam , ob Pa­rentum et Progenitorum suonmi, ac suorum popu­lorum , posteritatumque, suorum remissionem pec­caminum dedisset, contulisset, et tradidisset praedi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom