Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

mento omnis humane persone locum prefatum pos­sideant. Quicunque autem causa invidie eis impe­dimentum fecerit, Dei Omnipotentis et Virginis Ma­rie, et Principum Apostolorum Petri et Pauli, at­que omniumSanctorum malediccionem habeant. Da­tum mense Iul. Indictione prescripta. 4 < Ex. Originali Farlatus I. c. fol. 45. Fuit Latonistus filius Selimgradi Zaclilumiensis Dynastae ; icto cum Graecis foe­dere partem Serbliae maritimae sibi vindicavit, ideo Ser­bliae quoque Ypato et Strategus scriptus. XXIV. Gabriel, Episcopus Zacliulmiae, donationem loci Babina Palla, cum Ecclesia S. Pancratii confirmat. Anno circ. 1044. -j-. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Episcopus Gabriel Zachlumiae una cum Iudice Miroslavo et Bano Ratimiro, et Stralymir et Pro­curator Craimir, una cum omnibus Zachulmie No­bilibus. Yenit ad nos Abbas Vitalis de Monasterio S. Benedicti Lacramone querere locum Insula, que vocatur Meleta, et dedimus ei locum totum Babine Palle, in quo est Ecclesia S. Pancratii tali nomine, ut si aliquis Zachulmie homo irritare hoc factum voluerit, vel contrarium fecerit, sit omnibus Za­chulmie inimicus hominibus. Insuper maledictus sit a Deo, atque a duodecim Apostolis, nec non a Sancta Maria Matre Domini, et ab omnibus San­ctis. Et ego Presbiter Milogaii S. Michaelis iussu eorum scripsi." lbid. I. c. Donationem hanc confirmarunt etiam , Gra­neus cum omnibus Juppanis, anno incerto; ac Radosla­vus Rex Serbliae consilio Branislavo anno 1074. ibidem foi. 40.

Next

/
Oldalképek
Tartalom