Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

nostro, Venerabili Patre Andrea, Dei gracia Kpi­scopo Agriensi exislentibus. • E transumjrU» eiufdem Capituli anno 13l 3 einanato V- infr. CCCXXXIV. Andreas li. II. possessiones cuiusuis conditionis hominum conscribi iubet, et auridatores auget. A. 1294. ISos B.ildus Comes Scepusiensis memorie com­mendantes significamus presencium per lenorem : quod cum Dominus Bex possessiones et terras cu­, iuslibet condicionis liominum in districtu Scepu­siensi existen. nobis scire et mensurare precepi-sset, quis eorum, quo titulo sua Jura possideret nosita­que preceptum Domini Regis adimplere cupientes, vt debemus et tenemur, inter cetera ad terram Pauli de S. Ladislao accessimus, qui quidem Paulus ad nostram accedens presenciam, petens cum in>tancia, vt ipsam terram ad solucionem auri ordinaremus. Nos vero considerantes iustas petiones eiusdem Pauli ordinauimus cum eodem, vt de ipsa terra idem Pau­lus tria pondera auri grauis ponderis, annuatim in festo S. Martini Comiti de Scepus soluere tenealur, in alys autem debitis, collectis, et exactionibus erit expeditus; gaudens eadem libertate, qua ceteri auri­datores in Scepus ordinati gratulantur. Mete enim ipsius terre hoc ordine distinguuntur: prima meta incipit a parte meridionali, in vna semita; vbi pra­tum Saxonum de Sancto Ladislao, et pratum terrae Martini ad inuicem coniunguntur, et in eadem se­mita tendens, cadit ad magnam viam , qua itur ver­sus villam Pyuk, et in eadem magna via vadit in tantum , donec peruenit ad illum locum, vbi terra Martini et terra Chanta ad inuicem coniunguntur,

Next

/
Oldalképek
Tartalom