Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
Vitalis A. Episcopus, a cives Ragusini monasterium pro JBenedictinis in Lacromensi insula fundant. Anno 1023. In nomine Dei aeterni mense Augusti Indictione VI. temporibus Sanctorum Imperatorum Basilii et Constantini. Breve recordationis factum a nobis Vitali Archiepiscopo , et Lampredio Praeside Civitatis Ragusitanae, una cum omnibus eiusdem civitatis Nobilibus: ex eo, quod Dei instinctu et exardescente flamma charitatis publice donationem fecimus Deo omnipotenti et quibusdam jiostris concivibus Leoni Presbitero et Petro Monacho, campum scilicet illud (sic.) cuius nomen est ville in Lacromensi insula, cuius dandi occasio hec fuit: Hic itaque predictus Petrus Monachus de Tremitana insula, in qua sub Abbatis Roscii regula degebat, visendi causa ad nos usque vectus est. Qui cum omnibus nobis salutatis ad suum vellet reverti Monasterium, omnes eum rogare cepimus, ut in hac nostra parte sibi monasterium publico in loco et publico aminiculo construi statueret. Sed cum omue hoc refutaret, et ad suum vellet reverti locum, tandem Dei dispensatione quidam illustres coram eo reperti sunt, qui se profitebantur et promittebant monasticam normam atque habitum sub eo velle suscipere. Hac de causa quodammodo motus ac coactus quadam ratione, videlicet ne sibi coaptaretur illud Evangelicum: Qui mecum non colligit spargit; superatus, nostris precibus assensum prebuit; et adeo ipso nobis consenliente, placuit nobis omnibus dare ei et iam dicto Leoni Presbitero, quem sibi ille praeposuit, campum illum, quem supra nominavimus, cum omni quantitate sue latitudinis vel longitudinis, tali autem