Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
diclas decem marcas praetiominati Comes Ldadislaus et Nicolaus debent reddere et refundere praedictis Demetrio et Stephano, filiis Malhaei in vicesimo secundo die Epiphaniae coram nobis, in condigna aestimatione partem et partem in denariis bonae ligae, sex pensas pro marca computando; ad quarum expensarum numerum fiet aeslimatio supradicta. Dicimus quod partes sub eadem poena quinquaginta marcarum tolerant et tolerabunt hoc arbitrium in toto vel parte , sicut superius declaratur, et etiam in memorialibus literis nostris prioribus continetur, nihilominus vbique partibus a modo simul, vel per se ad nos redeuntibus litera cum praesenti, dabimus priuilegium nostrum secundum tenorem praesentium literarum, saepedicti autem filii Matthaei totali arbitrio in nullo penitus contradicentes, per omnia et singuJa iam consensum l)enevolum adhibuerunt approbantes. Datum in festo B. Yirginis Catharinae anno Domini MCCXCI." Ex actis Judicialibus Petri Comitis de S. Georgio ot de Bozin, Judicis Curiae anno 1503« cum subscriptione Stepbani Verboczii emanatis. CCCXXI Capituli Quinqueecclesien. de iniuriis Capitulo Strigon. in causa decimarum obuenientibus per ciues Strigon. illatis. J. 1291. Beligiosis viris, et discretis amicis suis, Fratri Dominico magistro, et Capitulo S. Begis Stephani, de Strigonio, Capitulum Quinqueecclesiense sanctam in Domino charitatem. Ugrinus et Stephanus, fdii Stephani, (nominantur testes tam Nobiles,quam Comites numero 150) ad nostram praesentiam ac.