Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

ctara terram Szakadath, si venditioni vellent expo­nere, non aliis quam praedicto Comiti Suur, et eiu9 haeredibus vendere tenerentur. Hoc tali tenore ver­borum in eodem priuilegio continentium, per nos perlecto et relecto, et vtrisque partibus exposito di­ligenter, nihil aduersitatis vel contrarietatis per vtras­que partes dicturn fuit priuilegio antedicto. Itaque Comes Ladislaus et Nicolaus dixerunt, quod Kilia­nus et Jacobus , filii Suur, medietatem huius terrae Byka, ipsis ignorantibus, in eoruro praeiudicium, venditioni exposuissent iam dudum ; Ad haec Kilia­nus, filius Kiliani, filii Suur praedicti, item Petrus, filius Jacobi, filii Suur, et fratres eorumdem, prae­dictis filiis Matthaei tacentibus , responderunt, quod ipsi ignorarent hanc venditionem fore factam ; igitur Comes Ladislaus et Nieolaus, exhibuerunt tenorem priuilegii nostri requisiti et reperti, ad mandatum Domini Regis in camera Ecclesiae nostrae, in quo fuit repertum; quod Kilianus et Jacobus, filii Co­mitis Suur, medietatem portionis, quam in terra Bykanomine, ab Jvan et Ladislao, fdiis Abrahae, in concambium habuerunt a parte orientali, vltra aquam Saar existentem, cum medietate aquae Saar, et aliis vtilitatibus et pertinentiis suis, Matthaeo , filio Sauli de genere Scenthemaguch, pro decem marcis vendidissent, et pretium totaliter recepissent. Hoc tali tenore relecto, et perlecto , et partibus da­to intelligi diligenter, ad haec praenominati Kilia­nus et Petrus, fratresque ipsorum responderunt hoc idem, quod Petrus, dicentes, hanc venditionem se nescire, praedictis filiis Matthaei, filii Sauli, similiter reticentibus, sicut supra; Siquidem ad iustam peti­tionem vtriusque partis et praenominatorura arbitra­rum praedictum priuilegium nostrum in camera Ec­Tom.VII. Vol. V. 32

Next

/
Oldalképek
Tartalom