Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
illustri salutem et apostolicam benedictionem. Gaudemus fdia cliarissima ac patri luminum proinde ad graciarum assurgimus supplices actioncs, quod sicut per dilectum fdium Marinum Archidiaconum Antibarensem, tuae celsitudinis nuncium, Jaeta mente suscepimus, tu lumine fidei catholicae diuinitus illustrata, ipsam non solum obseruare deuotis alfectibus comprobaris, sed etiam alios ad illius agnitionem et eius terminos propensius dilatandos, opemet operam multae sollieitudinis studio non desinis exliibere. Propter quod in conspectu Dei omnipotentis, cuius causam prosequeris , te nimirum reddis acceptam,et attollis in gentib. multipliciter nomen tuum. Sane cum dictus Archidiaconus nobis ex parte tue celsitudinis duxerit suppticandum, vtmagnifico Principi Georgio , Imperatori Bulgarorum, Illustri, cum quo super reductione ipsius ad deuotionem sacrosanctae romanae ecclesiae, ac ad fidei catholicae vnionem proponis habuisse colloquium, hac aestate , nostras hortatorias literas scribere dignaremur. Nos huiusmodi Tuae Serenitatis salubre propositum, condignis laudum praeconiis altollentes, eidem Imperatori, iuxta praefatae supplicationis oraculum, nec non Venerabili Fratri Archiepiscopo Bulgarorum, qui, vt nostris ac tuis in hac parte desideriis satisfiat, potest existere plurimum fructuosus, nostras exhortatorias literas, prout expedire vidimus, duximus dirigendas. Celsitudinem itaque tuam, Filia charissima, rcgamus, et in Jesu Christi visceribus paternis affectibus sincerisque menlibus exhortamur, quatenus ad eum, qui potest facere mundum dc immundo , quique montes, viros videlicet eminentes, de suae dignitatis fastigio praesummentes tangit, eorum cordibus sanctac inspirationis gratiam miseri-