Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

berajitate concessit. Carissimus in Christo filius no­ster Ladislaus illustris Rex Vngarie nepos et heres eius, concessionem huiusmodi postmodum liberali­ter ratificare curauit, \t in suis literis inde confectis et eorumdem Regum sigillis munitis plenius dicitur contineri. Nos itaque vestris iustis postulationibus inclinati quod super lijs pie et prouide factum est ratum et gratum habentes illud auctoritate apostoli­ca confirmamus, et presentis scripti patrocinio com­munimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere, vel ei au­su temerario contraire. Siquis autem hoc attempta­re praesumserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum apud urbem veterem Nonas Ju­lii Pontificatus nostri anno tertio." Ex ipsa originali antiquitate nonnihil detrita, fila ruhro-cernlcu contorta supersunt, sed bulla aenea desideratur. CCCXIII. Literae Hegis Ladislai novae collationis super possessione Paly S. anno. Lilerae Ladislai Regis super possessione Patv ac praedio Kozar, in Comitatu Castriferrei, e qui­bus patet praevatum Ladislaum Regem, ac Stepha­num patrem, atque Belam auum ipsius, eandem possessionem ac praedium Comiti Mathiae, Iteme­rio, Olben eiusdemque tribus filiis, Joanni, Paulo, ac Stephano pro seruitiis militaribus contulisse. Si­ne Anno. Ex bis descendit familia de Patj, ac per sexum foernineuin Nyczkiana. E processu Tabulari Niczkiano-Rimanocziano. In collectione Gabr. Nagy. Tomo LXIX-

Next

/
Oldalképek
Tartalom