Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

animarum curam committens eidem, vt eorum sa­iuti, pro qua suam humiliauit altitudinem, inten­deret vi^ilanter, tradendo sibi claues regni coelorum, perquas ipsisuique successores potestatem aperiendi eiusdem regni ianuam obtinerent. Vnde nos praedi­cti Yicarii, disponente Domino, licet immeriii, suc­cessores eflecti, super omnia, quae nobis ex iniun­cto incumbunt officio, ad tuam, aliorumque salu­tem , nostrae intentionis dirigimus aciem. ad hanc praecipue mentis nostrae destinamus affectum, cir­ca ea diiigenti studio et studiosa ddgentia sedulo vigi[amus , vt deuiantes in viam veritatis adducere, omnesque lucrifacere Deo, sua nobis cooperante gratia, valeamus. Verum quia nemo peruenire valet ad viam veritatis eiusdem, nisi per fidemcatholicam, a Deo et Sanctis Apostolis traditam , quam sancta romana ecclesia profitctur et seruat; Magnitudinem tuam monemus et deposcimus , et hortamur in Do­mino Je.su Christo, quatenus pie considerans, quod vna est fides, extra quam nullus omnino saluatur , et sine qua Deo impossibiie est placere, ad ipsius venias fidei vnitatem , eamque fideliter teneas , et obserues, nihilominus populum, tuae ditioni Regis aeterni potestate subiectum, ad eandem vnitatem reducas , et in illius obseruatione tuo exemplo lau­dabil» et piis exhortationibus studeas conseruare ; ita quod ex iioc a Patre luminum aeterni consequaris lurninis claritatem Ceterum quia humana renitente natura, vno eodemque tempore diuersis locis per­sonaliter adesse nequimus , ne ullatenus negligen­tiae relinquamus absentes, ad eos viros prouidos et discretos transmittimus vice nostra, ipsorum mini­steriocirca iilos apostolicae seruitutis, debitum exol­uentes, propter quod viros electos de Fratrum mi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom