Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

(IXXXXI Furma confirmationis Praepositurae S. Petri Vetero Budtti sis A. 1282. Martinus episcopus Ven. Fratri — epi­scopo \aciensi salutem — Fuit ab olim nobis ex­positum , quod dudum praepositura ecclesiae S. Pe­tri de veteri Buda Vesprimien. Dioec. vacante per resignationem Ven. Fratris nostri Joliannis, archi­episcopi tunc electi Colocen. dilecti fdy Capitulum ipsiusEcclesiae dilectum filium MagistrumGerardum, Canonicum Albensem in eiusdem ecclesiae praepo­situm concorditer eligentes, a ddectis filys Capitu­lo Strigoniensi, ad quos huiusmodi electionum con­flrmatio spectare dicitur sede Slrigoniensi vacante, quae tunc vacabat, petierunt electionem confirmari praedictam, dictis vero capitulo Strigoniensi, ne­gocium remittentibus ad ven. Fratrem nostrum Phi­lippum, episcopum Firmianum, tum in illis parti­bus apostolicae sedis Legatum. Tandem idem Epi­scopus negocium ipsum ad ipsam apostolicam dici­tur remisisse sicque nos dilecto lilio nostro C. tituli sanctorum Petri et Marcellini Presbytero Cardinali, dictum negocium duximus committendum, ac per nostras literas sub certa forma ven. fratri noslro Strigoniensi A. Episcopo ac dicto capitulo de veteri Buda mandauimus inhiberi, ne huiusmodi pendente negocio de Praepositura ipsa in dicti electi praeiu­dicium aliquid innouarent- Tandem quoque Cardi­nalis ipse examinauit praedictum negocium diligen­ter. Postmodum autem nos attendentes, quod tu de facto et facti circumstantys habere poteris noticiam pleniorem, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus commissione huiusmodi per

Next

/
Oldalképek
Tartalom