Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
iniuste materiain dissensionis iterato suscitando, et hoc Comes Michael per nos vel per alia capitula, seu loca conuentualia constare facere poterit Domino regi, extunc idem Marcellus et fily sui sexaginta marcas, super quibus contra eos agebatur, et decem marcas super additas, et porcionem in dictis duobus iudiciis ipsum Comitem Michaelem contingentem soluere et refundere ; de verberibus vero et spoliis Jobbagionum suorum sine strepitu alicuius iudicii satisfacere, teneantur, et tanquam attemptatores huiusmodi calumnie puniantur secundum regni consuetudinem approbatam, et possessionibu careant vniuersis. Adiectum eciamextilit pereosdem: Quod si idem Marcellus et fily sui instrumenta aliqua confecta super facto dictarum terrarum, literas videlicet et priuilegia fraudulenter obseruarent, vbicunque fuerint exhibita cassa penitus et sine viribus habeantur. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam, et vt haec inter eos facta eompositio indissoiubiliter perseueret, ad instantiam ipsarum parcium presentes concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini Millesimo ducentesimo septuagesimo nono. Domino Batur Prepos^o, Magistro ^Jvan Cantore, Magistro Benedicto Custode, presentibus, et existentibus." L. S. pend. E menibrana originali Archiui Con. Jaszo. Fasc. 5. nro 3l. CCIXXIV. Ladislaus'R. H. collationales terrae Mathori anno 1275. e~ manatas confirmat. A. 1279. In octauis festi Cosmae et Damiani. Confirmatoriae Ladislai Regis Hungariae sub sigillo annulari, quibus patentales suas de anno 1278. Super eo,