Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

ricura inclyluni mai cKionem de Landesperch, Co­mites, Barones, milites, et ministeriales, nobiles et alios seruitores, et adiutores nostros includimus. Specialiter autem includimus do m in um Ladis­laum, inclytum Regetn CJngarie, nostrura consanguineum, affinem et Domin. H. in­clytum Ducem Wratislauie, ac ceteros Principes Polonie, qui nostri sunt consanguinei et amici. Cir­ca restitutionem quoque gracie et iurium suorum , orania secundura tenorem priorum priuilegiorum, super concordia editorura, adiutoribus et seruito­ribus ipsius domini nostri B.egis, et nostris, plene fient. Preterea illos, qui de terris nostris domino nostro predicto., durante presentis guerre tempore adstiterunt, et auxilium prebuerunt, plene nostre restituiraus gracie et fauori, et promittimus, pre­stito iuramento, quod huiusmodi culpam, quam in nos commiserunt, nunquam ad animum reuocabi­rnus temporibus vite nostre, nec eisdem aliquam violentiam contra iustitiam infereraus; verum si in posterum excesserint, extunc contra ipsos non ali­ter, quam contra alios regni nostri homines, iure praeuio procedemus, iuxta iura et consuetudinera regni nostri. Yt autem predicta omnia et singula, et pax eciam inter dictum dominum nostrum regem et nos ordinata, in singulis suis, iuxta prefatum te­norem, articulis inuiolabiliter obseruentur, pro par­te dicti domini nostri clarissimus dominus Albertus, primogenitus eius, pro ipso domino nostro rege, nomine et mandato ipsius doraini nostri regis, et in animam eius iurauit, et nos corporale prestitimus iuramentum. Preterea dictus dominus noster rex suas et nostras metas sic custodiemus et obseruabi­mus, quod hinc inde idem dominus noster rex et Tom.YII. Yol. Y. 28

Next

/
Oldalképek
Tartalom