Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
ne, pridie Nonas Mav. indictione quinta anno M. CCLXXYII." Ex archiuo caesareo VinJobonensi ; eruitPertz 1. c. p. 415 —16. CCLXIV. Ottocarus Bohetniae Rex concordiae cum Rudolpho Roma~ norum Rege conclusae, Ladislaum Regem Hungariae includit. A. 1277. Ottocharus Dei gratia Rex Boemie, vniuersis presentes literas inspecturis, nolitiam subscriptorum, tenore presentium recognoscimus , et publice profitemur, quod nos iuxta preceptum dominicum diligentes pacem et eius obseruantiam cum quibuslibet cbristianae religionis cultoribus, et precipue cum serenissimo domino nostro, domino Rudolpho, inclyto Romanorum Rege semper augListo, omni promtitLidine operis (opus) spectantes, per pacem et concordiam inter dominLim nostrLtm Regem ex vna, et nos altera parte, domino B. venerabili Olomticensi episcopo, Zmylone purchravio de Wetow, magistro Ulrico prothonotario nostro, et nobili viro Friderico purchravio de Nurumberch; nouissime ordinatam, conscriptam, et etiam a prefato domino nostro Rege, atque a nobis approbatam, pro solidiori et puriori ipsius pacis et ooncordiae fundamento, formam assumpsimLis infrascriptam. Inprimis quidem promittimus, quod promissam pacis ordinacionem inler dictum dominum nostrum Regem et nos, per predictos Olomucensem episoopum, Zmylonem, magistrum Ulricum, et purchravium de Nurenberch, initam seu statutam, in singLilis suis articulis seruabimus illibatam, saluis tamen omnium terrarum nostrarum limitibus siue mribus,