Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

Proto Rex Hangariae Stephanus Servientibus Ecclesiae Colo­censis libertates, et immunitates largitur. Circa An­num 1002. Ad Universorum tam praesentium, quam futu­rorum notitiam liarum serie volumus peruenire. Quod Antonius , filius Egidii de Zentkiraly, Paulus filius Mitke, et Nicolaus, filius Michaelis de Draagh, Praediales, seu Nobiles Ecclesiae Coloczensis, no­strae Maiestatis accedentes in praesentiam et con­spectum,suis et universis aliorum Praedialium eius­dem Ecclesiae nominibus facunde declararunt: Quod quamquam ipsi a tempore Sanctissimi Ste­phani Regis et aliorum Regum Ungariae, Prae­decessorum nostrorum, beatarum recoi dationum, semper certis et limitatis libertatibus et praerogati­vis usi fuissent, atque freti, tamen nonnulli offi­ciolatus exactiones dationum sumentes, et aliter de personarum qualitatibus et conditionibus censen­di occasionem habentes, ipsos quoque inter sim­plices populos molirentur nominare , illorum ad in­star popularium negocia cum ipsis peragere sata­gendo; supplicantes culmini nostro devocionis hu­millimo ex affectu, erga ipsos nostrae gratiae libe­ralitatem benigniter exhiberi. Nos vero, qui ad hoc inter alia, quadam specialitate, regni gubernacula suscepimus, ut circa subditorum statum pacifice or­dinatum iugi meditatione voluatur cura nostra; vo­lentes cunctorum, quantum Altissimo permittente possumus, utilium votorum effectibus satiari, et de nostrae largitatis munere consolari, praefatos Prae­diales, seu Nobiles Ecclesiae Colocensis, in omni­bus et singulis eorum antiquis bonis et iustis li-

Next

/
Oldalképek
Tartalom