Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

terminantur. In cuius rei perhemjjhnem memoriam praesentes literas nostri sigilli concessimus munimi­ne roboratas. Datum per manus magistri Ambrosy, scolastici Budensis. Anno Domini millesimo ducen­tesimo septuagesimo quinto. Magistro Joanne Can­tore, Petro Custode, Nues Decano, Scela Sacer­dote, Damiano, Elia, et Stephano Magistris, ce­terisque oanonicis existentibus. Nos igitur praefati Domini Fratris Joannis Prioris petitionibus, nomi­nibus, quibus supra, nobis factis diligenler annuen­tes, praetactum nostrum priuilegium de verbo ad verbum nihil addendo, nihilque diminuendo, prae­sentibus literis nostris inseri, transummi, et tran­scribi, sigillique nostri munimine consignari, ipsis­que religiosis dominabus dare fecimus, iustitia com­muni requirente. Datum feria tertia, proxima post Dominicam Judica. Anno Domini Millesimo ducen­tesmo septuagesimo sexto." L.'S. Originales in arcliiuo Cainerae II. A. Sunt nomina possessio­num istliic ambigne varie consignata. Confer eius tran­sumtuin. CCLIX. Rudolphus Romanorum et Ottocarus JBohemiae Reges, pos­sessiones ac munimenta Hungartae ademta, soltnni sti­pulatione restituunt. A. 1276. Nos Budolphus, Dei graeia Romanorum et Ot­tacarus Boemie Reges, vniuersis Christi fidelibus, ad quos presentes litere perueniunt, notiiiam subscri­ptorum. Quia eonditionis humane fragilitas omnium non potest habere memoriam, nihilque in ea stabile perseuerat, necessarium et vtile est, vt vile pre­sentis negotia, ne obliuionrs^caligine obfuscentur,

Next

/
Oldalképek
Tartalom