Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

adhibetur. Proinde cuncta , quaecontia statuin ge­runtur, et fiunt ecclcsiasticae honestatis, quae pro­uidentiae vestrae notiliam et consilium exigere di~ gnoscuntur , Yestrae filialiter inotescimus sanctitati. Sane reli^iosi viri Abbas et Fratres sui Praemonstra­tensis ordinis de Hatvan, Dioecesis Agriensis, sua nobis questione monstrarunt, quod Yenerabilis Pr. L. (Lampertus) Episcopus Agrieusis, ipsos vexatio­nis iniuste disperdio multipliciter afficeret, et qu jd quandam Ecclesiam parochialem, in qua ipsi fratres asserunt ius habere decimas de suis praediis et vi­neis, quas laboribus et suis sumptibus plantarunt, contra indulta vestrae apostolicae sanclilatis, quisu­per immunitalis suae beneficio rescriptum nobis Sanctissimi Patris et Domini Ciementis quarti Prae­decessoris vestri exhibuerunt humiliter et deuote ; cumque ipsi Fratres transumpto eiusdem rescripti vellent apud dictum Episcopum iuris ordine se tueri, idem Episcopus fidem huiusmodi exemplo non ad­hibens, exemplar petyt sibi exhiberi. Nos igiturdi­ctorum Fratrum compatientesafflictionibuset deuotis supplicationibus annuentes, vnum de nostris Ca­pellanis idoneum et fidelem cum eisdem ad dictum Episcopum, quem sibi suspectum, ne priuilegium eorum arriperet, allegabant, duximus transmitten­dum, quo praesente et quo teste suum eidem priui­legium exhiberent; idem vero Epi^copus, cum ipsum priuilegium inspiciendi causa sibi tradi postulasset, rupta fide, violata lege, denegata nihilominus reue­rentia, quae nobis in persona nuncii debebatur, au­thoritate retinuit pastorali, nec precibus eorumdem fratrum et nostri hominis vinci potuit ad reddendum. Unde quid super huiusmodi violentia temeraria sit Tom. VII. Vol. V. 26

Next

/
Oldalképek
Tartalom