Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
Quod cum in gentilis adhuc, Scythicaeque feritatis naturali, incultaque austeritate praestitum ab iis adverlamus, cui potest mirum videri, si successu temporum, animisque eorum partim religionis christianae pia veneratione excitatioribus, partim consuetudine exterarum nationum, apud quas ipsa humanitas nata altaque a sapientibus memoriae est proditum, earumdem eximiarum virtutum, fortitudinis videlicet animi et corporis, gentibus universi orbis subiiciendarum longe studiosiores nostri Parentes exstiterunt? Hinc enim plurimae societates cum ignotissimis etiam gentibus comparatae emerserunt, hinc variorum officiorum mutua communicatio defluxit, hincque pax, optima rerum, inter nostrates, caeterasque nationes conciliata exstitit. Yerum inter reliquos antiquitatis Heroas, Stephanus Rex, primus catholicae fidei fundator, regaliumque virtutum eximium et divinum plane exemplar, prae caeteris nostrae nationis mortalibus, maris quasi stella, iam dictis animi et corporis dotibus, sublimique gloria corruscans, sua sapientia et prudentia tantum in expoliendis nostrorum hominum moribus, animisque eorumdem ad virtutis atque adeo omnis pietatis illustre studium excitandis adlaboravit, ipse merito Regis et Apostoli nomine appellari unice meruerit. Sub huius enim felicissimi et pientissimi Regis divinis Auspiciis, ipsa pietas nasci, bonaeque leges primo quasi in fundamine condi literisque politioribus illustrari, et ad posteritatis documentum transmitti coeperunt. Antea enim id, quod pro temporis ratione necessitas ofFerebat, Imperantes ad sui, suorumque defensionem praecipere, delictaque non ex tabulis, verum ex animi inclinationibus, ratio-