Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
eius multos labores et paupertates secum passus fuisset, hereditatem quam simul liabere dinoscebatur , reliquit antedicto yiro suo Sceme vsque ad obitum eiusdem et post decessum eius reliquit praedictam hereditatem filie sue nomine Matha (Martha) cuin marito eiusdem Mikus et heredibus eorum perpetuo possidere , de dote vero eiusdem coniugis dicto marito suo omnino dimisit, ne aliquis ipsum ratione predicte dotis imposterum posset aggrauare et fily eiusdem videlicet Johannes et Thobias de predicta ordinatione nullum ius sibi de cetero vendicabunt. Ut autem hec ordinatio per temporum reuolutioncm nequeat immutari, dicto Scheme literas nostrasconcessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo quarto." Ex originali eiusdcm Capituli transumto anno 1304. emanato. V. infra. CCLIII. Ladislaus R. II. possessionem Tauernici sui sine herede de cedentis, Megyer vocatam, fdys Gabriani a Stephano Patre suo collatam, confirmcit. A. 1274. Ladislaus Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae , Croatiae, Ramae , Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae Bulgariaeque Rex. Omnibus Christi fidelibus praesentesliteras inspecturis, salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum notitiam tenore praesentium volumus peruenire: quod accedentes ad nostram praesentiam Bogamerius, et Petrus, fily Gabriani, exhibuerunt nobis literas Capituli Nitriensis tempore nostri emanatas, confectas super reambulatione et statutione terrae Zumboth, Tauernici sine