Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
duae metae. Inde vero ad arborem nueis etpomi, et sub qualibct earum est meta iuxta vineas. Inde vadit ad duas metas positas supra puteum lapideum, prope Ecclesiam S. Martini de villa Tlioty ex parte meridiei. Inde directe debet pertrahi linea per medium Ecclesiae* et venitur admetas duas positas prope dictam Ecclesiam ex parte septemtrionali. Inde venit ad viam fori et ibi sunt duae metae. Inde ad duas metas vadit positas sub castro Csobancz et ibi commetanea est terra Yduarnicorum Keszi. In cuius rei munimen et memoriam literas praesentes concessimus sigilli nostri munimine confirmatas. Datum in festo Purificationis Beatae Yirginis Anno Domini Millesimo ducentesimo septuagesimo secundo." E transumto Regis Ladislai Anno 1274 emanato. CCXLI. Dotationalium Monastery JB. V. de Abraam, exemplaria. A. 1272. Nos Moys Palatinus, Comes Scepusiensis et Judex Cumanorum. Comes Stephanus, filius Comitis Nicolai, Magister Salamon Cancellarius Dapiferorum domini Regis, filius Magistri Nicolay, ct Magister Alexander filius Comitis Alexandri, significamus vniuersi*, quod cum considerantes esse omnia transitoria et ad spiritualia quedam ordinare optassemus ob remedium animarum nostrarum, quasdam possessiones nostras, que inferius iuseruntur, monasterio beate Yirginis de Abraam contulimus , donauimus et concessimus perpetuo et irreuocabiliter possidendas. Scilicet omnem terram nostram et iura, que in Abraam habuimus, exceptis sessionibus noslris. Preterea villam Olfalu et quamdam villam