Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

ba, sub quibus haberetur vna particula foeneti me­morati, Cuius longiludinem aequipararet longiludini eorumdemtrium iugerum terrae , latitudo vero vsq. ad meatum seu cursum aquae protenderetur. Item duo iugera adessent in loco Monvoros vocato; cum duo iugera ad locum sessionalem BarthoJomaei in > illa Telky protenderetur. Item duo iugera inter duas viasin orientem et occidentem essent prolensa, vnum vero iugerum esset situm ante Ecclesiam B. An­dreae Apostoli, alia vero particula foeneti iaceret inter foenetum Weythes ab vna parte, et inter foe­netum Mjt, lily Myt de Koraznya ex altera. E sententia Nicolai Gara A. 1428. emanata in Archiuo Ca­pitul. Poson existente.. CTXXXIT. Cunegundis coniugem suum Ottocarum II. Boliemiae JRegem, irruptione Avunculi sui, Slephaai V. B. H. in Austriam facta turbatum, anxie domum reuocat. A. 1271. Semper in suspenso noster fuit animus de statu persone vestre ex relatione rumorum , quos nobis hactenus nunciastis , ita vt. quod antea enigmatiee credebamus , nuuc ex vltima relalione scripli ve­stri cognoscimus euidenter, quod futurum, pro dolor! verebamur. Dolemus enim et dolendo veremur in­tra nos vericunde, quod noster auunculus, Rex Ste­phanus, caro et sanguis noster, oblitus date lidei et praestitis tactis sacris iuramenti pro se et pro suis, sic Deum minus veritus est, vt immunitis tendendo insidias, postquam in uobis exercere nequiuit ma­liciam, exemplo erroris inflammatus prius quamcor­rectus nonnisi celitus per diuinam prouidenliam prenuncio prophetico, impotentes aggressus est, sanguinem proh dolor! innoxium effundendo. Le-

Next

/
Oldalképek
Tartalom