Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

dinandi manuscriptae, ac sigillo eiusdem munitae impendenti. Quibus literas confirmationales Serenis­simi Principis, Domini Lodouici, Regis Hung. prae­decessoris sui bonae memoriae , quae tenores litera­rum Serenissimarum Principum Caroli et Stepliani, similiter Regum Hungar. continebant, quibus me­diantibus idem Stepbanus Rex, ciuibus populis­que inhabitatoribus oppidi Zathmar concessit, vt di­cti oppidani ysdem libertatibus, quibus Albenses perfruere dinoscerentur, lpsi quoque ciues vti et frui possent; ita vt villicum, quem voluerint, inter se eligant, qui omnes causas maior. et minores in­ter se exortas iudicare possit. Nec tributary aut aly officiales in Zathmar constituti, contra iustitiam eo­rumdem possint molestare; sed siquid habuerint, cum eisdem coram villico oppidi more prosequatur. Qui si facere iustitiam negligeret, non ciuis, sed ipse villicus in praesentiam Regis citari deberet. Item nec ofliciales, nec aliqui aly extranei in tabernis vi­num vendere possint, nec raercatores extranei pan­nos suos incidendo vendere valeant. Item Sacer­dotem, quem voluerint, eligant, qui per Episco­pum Dioecesanum per praesentationem eorumdem debeat confirmari, et ipsorum Ecclesia sit exempta a iurisdictione archidiaconi. Item ingruente necessi­tate ad exercitum regalem proficiscantur, cum sex loricatis, qui esse debeant sub vexillo regio, et cum Rex ad illos venerit, ciues ipsi procurationem eo­rum vnius tantum diei habeanf, et non ultra. Prae­terea, quod de ipsorum vinis nullo in loco tributum soluere teneantur, et forum habeant liberum feriis sextis vtantea. Et insuper quaedam syluaeis per Co­mitem Woch de Vgocha iussu eiusdem RegisStepha­ni, cuiusprima raeta est etc- Honoratis ciuibus, po-

Next

/
Oldalképek
Tartalom