Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

salulem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum Co mitatuum Posoniensis videlieet, Nilriensis, Jaurien. Comaromien. Vesprimien. Saladien. Simegien. el Tolnensis, seu omnium aliorum Judicum, ac Vice Judicum nec non et Jobbagyonum castrorum et col­lectorum notitiam harum serie volumus peruenne; quod cum causa deuotionis decreuissemus Ecclesiam S. Martini de sacro monte Pannoniae, pretiosi Christi Confessoris visitare: Yenerabilis Yir Bonifacins Ab­bas et fratres eiusdem Ecclesiae conditionarios po­puios suos per diuersos collectarum exactores, mi­serabiliter fuisse aggrauatos, nobis conquerendo si­gnificare curauerunt; petentes vt propter animae no­strae salutem ipsis populis sic miserabiliter aggrauatis et afTlictis, releualionis remedium ex debitae sollicitu­dinisoflicio adhibere dignaremur, priuilegium Sanctis­simiRegis Stephani Praedecessoris nostri, exhibcndo: cuius tenore perlecto, quia comperimus euidenter et fide oculata, inspeximus in eadem, ex forma in­dulli eiusdem Smj Praedecessoris nostri ipsum mo­nasterium et eius populum ab omni inquietudine se­motum. Nos eiusdem Sanctissimi Regis Stephani fe­Hcibus vestigiis inhaerentes, concessimus statuendo, vt quemadmodum a iudicio et potestate, ac iurisdi­ctione omnium Judicum, et vniuersorum Comitum Parochialium seu Vice-Judicum et Curialium Co­mitum eorumdem, ex forma priuilegy supradicti expediti sunt penitus et exempti; ita et a vexa­tionibus , molestys, inquietudinibus et grauamini­bus, quae *per collectores tam victualium quam denariorum, seu quarumlibet aliarum manerierum , quae possent ys imponi, mandari et iuberi, expe­diti habeantur penitus more populorum Albensis Ecclesiae, et exempti. Ita tamen, quod si unquam

Next

/
Oldalképek
Tartalom