Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

assampsit se soluturum quatuordecim marcas in de­nariis ponderatis , id vero viennesibus, dando decem pensas pro marca, exclusis aliis omnibus denariis magnis vel Banalibus, monetis scilicet Regis, co­ram Capitulo Albensi sub poena dupli, si ipsum diem omitteret in soluendo. Qua solutione eidem Prae­posito cassatis omnibus literis habitis inter partes, priuilegium praedicti Capituli Alliensis super perpe­tuatione dictorum hominum octo mansionum, et eo­rum sessionibus , Sike et socii sui praedicti dare te­nerentur, tali obligatione interposita; quod si ali­qua oecasio seu exceptio in dando ipso priuifegio eos impediret 1I-I0 die, extunc praedicti homines octo mansionum sine solutione quatuordecim marcarum praedictarum dicto monasterio nostro de Turocz per­petuo remanerent. His itaque iuxta vigorem earum­dem compositionalium literarum nostrarum per mo­dum obligatis et assumptis inter partes, praeteritis et transactis octauis eisdem , in quibus ipsa solutio quatuordecim marcarum fieri debebat, praefatus Praepositus de Thurocz ad nostram accedendo prae­^sentiam obtulit et exhibuit nobis literas Capituli sae­pedicti; quibus perlectis patuit evidenter, quod idem Praepositus de Thurocz dictam summam pecuniae paratus erat ad soluendum; sed quidam nomine A­lexander, filius Alexandri de generatione Opur, eundem Sikem et socios suos supradietos a recipien­da praedicta summa pecuniae coram eodem Capitulo prohibueratin termino memorato. Nos itaque atten­dentes obligationem inter eosdem Sikem et socios ipsius, ac praedictum Praepositum de Thurocz in dictis compositionalibus literis nostris prius com­prehensam, nolentesque alicui deesse in sua Justi­tia, sicut tenemur ex officio, cum res inter alios

Next

/
Oldalképek
Tartalom