Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

maniaeque Rex. Omnibus Christi fidelibus i>rae­sentibus pariter et futuris, praesentes lileras inspe­Uturis, Salutem in omnium Saluatore. Ad vniuerso­rum nolitiam tenore praesentium volumus perue­nire: Quod nos ob remedium animae nostrae, et spem futurae salutis, vinitores nostros de Sukuro, iuxta Jaurinum in villis Ech, Zeuleus, Megjer, in Barath, in Nywl, in Tharian, in Maiori Megyer, in villa Nagyech constitutos, et cruciferos nostros in duabus villis Kwlchud et Nageven existentes, qui conditionarii siue Ldvornici sunt nostri, etsecundum suam coditionem dimidiamcollectamet dimidium tri­butum soluere debent^ cum terris eorum et vineis sub eadem libertate., in qua apud nos fuerunt, de­dimus, donauimus et contulimus monasterio nostro de Thuroch, iure perpetuo possidendas; unde vo­lumus et mandamus praecipientes omnibus collecto­ribus et Tributariis , pro tempore constitutis, quod praediclos conditionarios siue udvoruicos, qui se­cundum suam libertatem dimidiam 6ollectam et di­midium tributum soluere debent, sicut superius est expositum , nullus vestrum in exactione collectae et tributi eosdem ultra id molestare debeat aut prasu­mat, aut aliquid supra id exigere ab eisdem, cum conditionarii seu udvornici sint et iprorum condilio id requirat ex antiqua consuetudine regni nostri ap­probata, nec intentio nostra ad hoc feralur, quod circa ipsorum statum et conditionem velimus aiiquid immutare. Item concessimus, quod in Danubio iuxta terram ipsorum molendina parare valeant et tenere secundum quod etiam id de iure communi et consue­tudine regni noscitur obtinere; item volumus, quod praedicti conditionarii seu udvornicicirca solutionem decimarum eundem modum tenere debeant, quem

Next

/
Oldalképek
Tartalom