Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
ctam, in eos, contra indultum huiusmodi de facto praedictas sententias promulgatis; quos vt fatigetis laboribus et expensis, interdum ad forenses conuentus accedere, quandoque sententiarum nostrarum executiones qualescunque sint, auctoritate prolata suscipere inuitos coinpeliitis, pro vestrae arbitrio volunatis. Quamquamex generali, quod suscepisse dicimini apostolicae sedis mandato, teneamini eosdem in suis libertatibus et priuilegiis contra prauorum pressuras et molestias defensare. Sicque fit, vt indulgentia concessa eis causa solatii et quetis, sit ipsis vobis contra ipsam quasi conspirantibus, causa dispendii et laboris. Cum igitur sic in lege dicitur: parum sit in cinitate vixisse, nisi qui illud tueatur, existat; dignum ac conuenieus videatur, vt indulgentiae ac priuilegia, quae deuotis ac bene meruis indulgetur, contra praesumptorum audaciam, cum expedit defendantur} Yniuersitatem vestram rogamus, monemus , et hortamur attente, per apostolica vobis scripta in virtute obedientiae districte praecipiendo mandantes, quatenus priuilegia, indulgentias et libertates eisdem ab apostolica sede concessa ac eorum consuetudines rationabiles, et antiquas, firma et illibata eis de cetero pro apostolicae sedis et nostra reuerentia obseruantes ab eorum super praemissis coactione ac molejstia penitus quiescatis; ita quod ipsi concessa eis valeant tranquilitate gaudere, ac super hoc per sedem eandem non oporteat aliter prouidere. Datum Viterby Tertia nonas Maii, Pontificatus nostri anno Primo." L. S. Nos autem Anofastus, Dei gratia Episeopus, Notum faeimus Vniuersis: Quod nos priuilegium Domini Vrbani quarti Pontificis vidimus builatum, et nulla parte sui vitiatum, sub forma subscripta. In cuius rei testamentum sigillumnostrum duximus apponendum. L. S." Originales in archiuo camerali.