Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

arabiles continentes, quaeseparant a possessione No­bilium supradictorum de $eleb vsque ad primam metam, et ibi terminatur. Metae autem possessionis Neste liocordine distinguuntur: Primo incipit in me­ta terrea iuxta meatum riuuli Monay dicti habita, et. ascendit ad montem versus occidentem, ad me­tas terreas, quae separant demum a possessione sae­pe dictorum nobilium de Seleb. Abhinc in acie eius­dem montis girat perlongum spatium permetas ter­reas versus Septemtrionein vsque nd Stratam, per quam versus villam Ogy (?) itur, et in eadem strata flectitur versus orientem, et circumdat vallem pos­sessionis Neste , et deuenit ad metam terream, quae separat a possessione Apatlii vocata. Post haec de­clinando per metas terreas versus meridiem , tendit ad monticulum Garabazhalm dictum. Abinde ex opposito directe eundo alium, in cuius cacumine est meta terrea. Dehinc in acie tendit directe per me­tas terreas, quae separant a possessione Nobilium de Zonuk , infra vsque ad locum, vbi rneatus riuuli Neste vocati simul cum meaturiuuli Monay dicti con­ueniunt. Posthaec in eodem meatu descendit vsque ad primam metam, et ibi terminatur. Item metae possessionis Noe hoc ordine protenduntur: Primo incipit ab occidente in capite vnius vallis, a meta terrea, et descendit versus orieutem, a sinistris, in latere montis, inflectibiliter per metas terreas, quae separant a possessione Nobilium deKasolnoc vocata, vsque ad duas melas terreas , in fine eiusdem mon­tis existen. Dehinc descendit inter terras arabiles per Gades, et transit fluuium Terpech dictum, et deue­nit ad terream, sub dumo Chipkebokor dictam. Post haec transit directe fluuium Hornad, et tendit ad ne­mus et exit ad pratum, vbi sunt duae melae terreae.

Next

/
Oldalképek
Tartalom