Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
est Ecclesiae B. Virginis Jauri ? et ibi sunt due mete; inde regreditur ad orientem cum metis continuis et tendit ad Gurgad, et ibi sunt due mete, et conti guatur terrae villae Rodvan, quae est Abbatis de Zobur- Inde cum multis metis vadit ad Asavanthu , y et ibi sunt due mete, ibi transit fluuium Noger vocatum, et sic de Asuanthu, videlicefc ad priorem metam rediens terminatur. Praeterea ordinauimus etiam et statuimus, quod supra dicti vinitorcs de Sokorou, iuxta Jaurinum, in villis Ech , Sceuleus Meger, in Baratli, in Taryan, et in villa Jauriensi constituti et curriferri in duabus villis Kulchud, et et JNegeven, existentes, tam tributum quam collectam pro tempore in regno nostro emergentem, in medietate soluere teneantur, prout eorum conditio id requirit ab antiquo. Et ne pradicti Fratres ration£ praedictorum populorum vniuersorum et singulorum-, cuiuscunque conditionis extiterint, vel existant, sibi per nos collatorum litibus et iurgiis fatigentur, ipsos populosa iurisdictione Comitum Castrorum, in quibus castris et Comitatibus existere dinoscuntur, exemimus et harum serie eximimus pleno iure, volentes , vt nullis casibus, in quibus Comites populos aliarum Ecclesiarum et Nobilium iudicare consueuerunt, nullius alterius, nisi nostro et Successorum nostrorum Regum iudicio adslare teneantur, alys causis ipsorum, quas vel ipsi inter se mouerint, vel aly extranei contra ipsos suscitauerint, iudici praepositi decidendis, pro tempore constituti. Yt igitur tam salubris ordinationis et donationis per nos factarum series salua, illibata • et irreuocabilis, praesertim contemplacione Dominae nostrae , Virginis Gloriosae, quae supradicti monasteriiest palrona, imposterum perseueret, praesentes Praeposito et 20*