Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
partes matura deliberatioue super lioc praehabita, ettantumsacri canonis in locis necessariis, praebentes diuortium celebrabimus istomodo: quod annotata Actrix mulier cuicunque voluerit, Jiberam nubendi habeat facultatem; praefatus autem —adcausam attractus, qui praedicta nota seruitutis est implicatus, quamcunque aliam sil^i similem vxorem recipere voluerit, amodo et deinceps nubendi et uxorandi habeat facultatem , testimonio praesentium literarum nostrarum et auctoritate. Ita tamen , quod mascuJos pueros eidem — patri, ipsas puelJas femellas annotatae Dominae ad fouendum, seruandum et protegendum duximus assignandos. Datum etc. lbid. d. 90. Sl. C,XXXII. Bela B. H. Monasterium ordinis Praemunstratensium B. M. firginis de Thurocz liberalissime fundat, dotat, ac terrarum metis, Jurium praerogatiuis, literas denique suas bulla aurea munit. A. 1252. In nomine Sanctissime Trinitatis et Jndiuidue Vnitatis. Beia Dei gracia Hungar. Dalmat. Croatie, Bam. Seru. Gailicie, Lodomerie, Cumanieque Rex successiue posteritati ad perpetue rei meinoriam, salutem in Dno sempiternam. Quanto propensiori cura diuine dignationis multiplicata cura nos insignia recensemus, et benificiorum Jesu Christi ac praeceJse genitricis eiusdem gloriosissime Virginis Marie, et regni nostri aduocate magnitudinem deuote mentis libramine ponderamus, tanto flagrantioris affectus studio, cura ea intendimus exequenda, per quae Dom. nostri JesLi ChrLti gloria extrinseco in se non indigens amminiculo apud homines sublimetur sacra