Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
oecupandus sibi armis terras, libera voluntate, ac communi consensu, elegerunt sibi ducem ac praeceptorem in filios filiorum usque ultimam generationem Almum, filium Ugek, dicentes : Ex hodierna die te nobis ducem ac praeceptorem eligimus et quo fortuna tua te duxerit, illuc sequemur. Tunc more paganismo fusis propriis sanguinibus in unum vas , ratum fecerunt iuramentum. — Primi status iuramenti sic fuit: ut quamdiu vita duraret, tam ipsis, quam etiam posteris suis, semper Ducem haberent de progenie Almi Ducis. Secundus status iuramenti sic fuit: ut quidquid boni per labores eorum aquirere possent, nemo eorum expers fieret. Tertius status iuramenli sic fuit: ut isti, principales personae qui sua voluntate Almum sibi Dominum elegerunt, et filii eorum a consilio Ducis , et honore regni nunquam omnino privarentur. Quartus sic fuit; ut siquis de posteris eorum infidelis fieret contra personam ducalem, et discordiam faceret inter Ducem et cognatos suos, sanguis nocentis funderetur, sicut sanguis eorum fuit fusus in iuramento , quod fecerunt Almo Duci. Quintus fuit: ut si quis de posteris ducis Almi, et aliarum personarum principalium iuramentum statura ipsorum infringere voluerit, anathemati subiaceat in perpetuum. — Anno Dominicae Incarnationis MDCCCLXXXIV. Septem principales personae , qui Hetumoger vocantur, egressi sunt de terra Scythica versus occidentem." P. Anonymi Chronici eap. Vnullortun accesserunt. —VI. Haec monitu non-