Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

oinissa veritate, assereret villas supradictas emptio­nis titulo ex parte mea iure possidere. Cuius ven. ditionis tam ego quam Fratres dicti Monasterii lgnari, cum diu coram Regibus Andrea, et filio eius Bela , nec non et Baronibus Regni, causa ventilaretur, Fratribus sepe dicti monasterii actoribus ex parte vna, reo autem magistro Pous ex altera: Ego Co­mes Bors valefeci contentioni, praesertim cum Ma­gister Pous, instrumento uteretur contra me et Fra­tres dictos, clandestine usurpato, gauderetque li­bello indebite obtento, sic cedens contencioni, vt dictum monasterium meum nolens fraudare elemo­syna promissa, imo et data, villas duas alias, in commutuacionem (sic) illarum, quas Pous usurpa­uit, perpetuo possidendas, quarum liaec sunt no­mina: Muxa, Fluecendorff, cum omnibus suis per­tinentis, et lioc abliinc in perpetuum, similiter et mediam partem ville Hetezer , que est in coniinio Teutonie, post meum obitum, secundum rationem predictam,eidem contuli monasterio nullo conlradi­ctorepersistenle. Sic et litere Begum locuntur. Par­tem vero alteram ville hi Fratres diu ante datam possidebant a tempore Parentum meorum; vt autem huius donacionis series perdurare possit in perpe­tuum, hoc decretum sigilli mei munimine feci ro­borari. Tempore et teste Domino Jacobo Cardinali et Apostolice sedis legato. Blediantibus autem Regi­bus Andrea et Bela. J o bba gy o n i b. vero Vngu­lino (Ugrino) Archiepiscopo , INicolao, filio Bursch, Ladislao et Pous; Judice autem Demetrio persisten­tibus. Datum anno Domini M.CCXXXIIL L. S. decussi. Ex originalibus in arcliiuo camerali existentibus exscripsit Kaprinay MSS- sul> B. Tomo XL. P. Hanc commutatio­nem confirmavit Rex Anno eodem V. Cod. Dipl* Tomo III. Vol. II. p- 355.

Next

/
Oldalképek
Tartalom