Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

pueritiae suae temporibus laudabiliter seruiuit, et et indefesse super exemptione populorum suorym et successorum eiusdem in villis suis, quae Mihaly et Cazmer nuncupantur, et alias per totam Iiungariam residentium, ne aliquatenus a collectoribus nostris vel successorum nostrorum vel eorum, quibus un­quam collectae parochiarum illarum ;in quibus iidem populi existunt, conferentur, possint aggrauari, praesentem concessimuspaginam dupplicis sigilli 110­stri munimine in perpetuum roboratam. Datum an­no gratiae MCC.XXXIY. Regni autem nostri anno trigesimo primo." L. S. pendentis. Ex Autographo. (XXXI. Gregorias IX. PP. episcopatum Nandor - Albcnsem, si epi­scopus ad unionem reuerii nollet, Episcopo Csanadien• subiiciendum disponit A. 1232. Gregorius Episcopus, Seruus Seruorum Dei. Dilecto filio Prouinciali, Ordinis Fratrum Praedica­torum in Polonia, salutem et Apostolicam benedi­ctionem. Cum unigenitus Dei Filius Jesus Christus Bealo Petro Apostolorum Principi pascendas oues commiserit suas, vt qui eum non receperint in Pa­storem, ab ipsius ouibus censeautur alieni; dolemus non modicum ac turbamur, quod Albae et Brun­dusii Bulgarorum Episcopi, nulli nisi Pontifici Ro­mano subiecti, iam diu ab vnitate Bomanae Eccle­siae declinantes, post greges sodahum euagando, ipsius magisterio se subducunt, Illius igitur \ icarii, licet insufiicientibus meritis, constituti, qui, ut dra­chmam perditam reperiret, et ad caulas, ubi nonagin­ta nouem reliquerat, errabundam ouein propriis

Next

/
Oldalképek
Tartalom