Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
Colocensis Dioecesis adeo esset diffusa, quod ipsam non vales iuxta officii tui debitum commode visitare; ne gregi Dominico deesset cura Pastoris, nobis humiliter supplicasti, vt in monasterio de Kuket, tuae Dioecesis, Episcopalem sedem nouiter crearemus, cum paratus esses, creando ibi Episcopo tum de propriis, tum de ipsius Monasterii prouentibus tercentas, et de bonis Ecclesiae tuae triginta marcas in annuo reditu assignare. Ynde licet nobis tuae intentionis propositum non immerito placuisset} ne tamen in tanto negocio subito procedere videremur, nequaqum mox tuis supplicationibus duximus annuendum ; sed venerabilibus fratribus nostris — Cenadiensi, et — \ ltrasyluan. Fpiscopis nostris dedmus literis in m:mdatis, ut super re huiusmodi, et eius circumstantiis inquirentes plenius veritatem, quae inveniretur, nobis fideliter intimarent, vt ex eorurn relatione sufficienter instructi procederemus, exinde iuxta diuinae beneplacitum voluntatis; qui mandatum Apostolicum exsecuti propositum multipliciter commendantes , vt illud optato prosequeremur effectu, nos suppliciter exorarunt. Tu quoque in nostra praesentia constitutus, illud idem multiplicatis intercessionibus tuis instantius postulasti. Nos igitur attendentes py propositi puritatem, cumnonnulli soleant potius ad non habita minus licite inhiare, quam licite habita taliter dispertiri; ne contra te dici valeat: messis quidem multa, operarii vero pauci; tuis supplicationibus annuentes, et sperantes, quod non solum praemissa promissa comph bis, verum etiam alia studebis adiicere opportuna, nouam sedem episcopalem in praedicto monasterio statuendi authoritate tibi praesentium concedimus facultatem. Qno circa fraternitatem tuam monemus attente, per 16 *