Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

diximus. Praepositus autem cum patronis et fdiis Ec­clesiae suae, et aliis quam pluribus viris idoneis et probis legitime et manifeste probauerunt, dictam terram, tanquam liaereditariam fuisse collatam Mo­nasterio supra dicto. Hoc idem Andrea et Scemes praedictis protestantibus et affiriTiantibus: nam dice­bant; Quod non ex permissione Jobbagionum dicti castri, seu ex consensu et beneplacito Comitis Osl et filiorum suorum, dictam terram inhabitabant. Di­cti vero Jobbagioncs in probando deficientes confusi et conuicti, omnem actionem et quaestionem ipsor. quam contra ecclesiam super memorata terra habe­bant, a Nuncio renunciarunt, permittentes dictam terram tanquam haereditariam Iure collatam fuisse possidere. Praedicta vero a parte orientali conter­minatam se habet villam Oslen, demum contermina­tur terrae comitis Petri, exinde autem commetaneum habet a plaga meridionali Thomam, ab occidentali ve­ro conterminatur plaga terrae villae Bogyozlo, ex­inde autem commetaneam habet suam villam Frad (hodie Farad) ab Australi parte conterminatur terrae Stephani nomine Chorna, deinde commetaneatur Chorna, quae est circa Marchida; deinde reducitur super villam Oslen, in qua inceperat. Yt igitur liaec a nobis iuste ac legitime lata sententia nostris no­strorumque successorum temporibus retractari vel recusari non possit; in argumentum fidei amplioris praesenlem concessimus paginam dupplicis sigilli no­stri munimine in perpetuum roboratam. Datum an­110 Verbi Incarnati Millesimo ducentesimo vigeshno octavo. Begni autem nostri anno vigesimo quinto" L. S. appressi. Ex originali in archiuo carnerali existente.

Next

/
Oldalképek
Tartalom