Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
2;U cxv. Idem Bela, Rex Iunior, Jobbagyionibus S. Regis de Goricza, Peruitiorum merito terram Klohockr in Crcatia sub exercituandi onere, cum marturinis donat. A. 2224. Bela Rex (Iunior) etc. V olumus igitur tam ipsos filios Jobbagyionum S. Regis de Goricza oriundos, quam ab eis in perpetuum descendentes, de cetero tanquam de domo et familia Begis censeri, qui- ' bus etiam terram Klokocke in C r o a t i a, perpetua libertate donavimus, ita quod de cetero ad iam di- / ctum eastrum iiullum habeant respectum. Terra autem eorum his metis distinguitur: etc. Porro hospites, quos praedicti Liberi habuerunt infra metas ; praescriptas, decem denarios debent persolvere annuatim pro marturinis: vnde quilibet de praefatis liberis hominihus tertiam partem marturinarum liabet de suis hominibus; dum vero partes marturinarum totius terrre illius, qaae ad ius nostrum pertinebant, Radus et haeredibus dedimus in perpetuum pro fidelitate et multimodis seruitiis Patri nostro et nobis collatis. Quando vero necesse fuerit in exercitum nostrum quindecim Loricatos et centum pedites vernaculos mittere debent. Vt igitur regni consuetudo exigebat, dictam terram et libertates praetactas saepe dictis hominibus de Klokoehe per Praestaldum Petrum filium Jurko de Za^rabia fecimus assignari. Yt autem tam nostra concessio, quam nostrae confirmationis series cum libertate a nobis concessa perpetuae robur obtineat firmitatis , praesenti pagina in notitiam deduci posterorum , et regie authoritatis sigillo iussimus roborari. Dati vero testes sunt: vt factum praesens ampliorirobore fulciatur, Chaak Comes Bodroghien. Aladar Magister —