Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

processu temporis possit inde aliqua suboriri ca­lumnia. Et vt hoc perpetuum robur obtineat, prae­sentes literas muniinine sigilli nostri roboratas Do­mino Stephano Praeposito de Chorna concessimus. Nomina autem testium, qui sacramentum praestare debebant, sunt hi de Servientihus regiis: Emos, Joannes, Martinus, Buda, Andreas, Salamon, Ca­rol, Codrarti, Othmar, Seleme, Thivan ; de Job­hagionibus autem castri: Forunad, Matthaeus, Ste­phanus, Emericus. Salamon, Jacobus, Solat, Ho­da, Pocsten. Ambrosius, Albertus, Lucas, et de aliis duodecim" L. duorum Sigillorum. Es origiaali arcliiui cameralis. cxi. Almisienses Piratae in Dalmatia, et Patareni Haeretici in J3osnia invalescentes. Anno 1222. Honorius Episcopus Seruus Seruorum Dei, Di­lectis filiis et Capitulo Bagusino salutem et Apostolicam henedictionem. Swper gregem Domini­cum vigilantes ,-quia nobis sunt oues Christi ex officio pastorali commissae, lupos ab eisdem arce­mus, ne quod absit, mercenario comparemur. Cur­sus inter operarios vineae Domini Sabaoth, licet circa horam undecimam, a Patrefamilias Euangelico constituti ad vulpeculas capiendas, demolientes ean­dem, summopere laboramus, ut quod auertat Do­minus, cum malis agiicolis non perdamur, super eo etiam, quod inhabitatores castra Almisien. eam in christianos immanitatem exercent, vt non Ecclssiis, aut personis earum, viduis, pupillis et senibus, nec cuilibet parcant sexui, et aetati, sed Paganorum mo­re vniuersa vastantes, tanquam eorum sint deliciae

Next

/
Oldalképek
Tartalom