Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
m latis monasterii sui, quod est liberum et exemptum , praeiudicium esse factam, cum multa instantia supplicantes, vt ipsam vel reuocare , vel reuocandam committere dignaremur. Nos licet eidem Episcopo dederimus inmandatis, vt vsque ad festum Omnium Sanctorum proxime praeteritum cum compositione ipsa perse, vel Procuratorem idoneum, qrod prouidendum super boc ducercmus , ad praesentiam nostram accederet, recepturus. Volentes tamen partium parcere laboribus, et expensis, de Procuratorum vtriusque partis assensu, discrectioni Vestrae per Apostolica scripta mandamus , quatenus vocatis, qui fuerint euocandi, et auditis hinc inde propositis, quod canonicum fuerit, appellatione postposita, statuatis, facientes, quod statutum fuerit, firmiter obseruari* Nullis literis veritati, et iustitiae praeiudicantibus. Quod si non omnes his exequendis interesse potueritis, duo aut vnus vestrum ea nihilominus exequatur. Datum Laterani V. kalendas Aprilis, Pontihcatus nostri anno tertio/' E regestro Literarum Anni tertii epistola 355. CV.. Fassionales suprer portionibus terrae Hollug venditia An* no 1220Filii Lodomerii Jacobus, Georgius, Chama, et Mortun, item fdii Lucae Nicolaus et Mike terram, quam in Hollug a Buza, Germano, Petenycj, et Virtemero metis separatam possident, vendunt, filiis Stephani, Nicolao videlicet et Mike, pro decem marcis, cuius venditae terrae metae in Instrumento hoc circumscribuntur. Anno MCC. XX."