Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
Helenam, filiam Geysaes II. regis Vngariae, vxorem; ex qua suscepit duos fdios: Fridericum et Leopoldum; ac filiam Cunegundem, quae desponsata Ottocaro, Stiriae Duci fuit; huius fdius Rudolfus im prolis decedens cessit Stiriam Leopoldo, qui simul cum Austria primus Stiriae dux fuit, decessit Anno Domini MCXCIV-o. E chronico Melliccnsi p. 40. Hic Ottocaras de Styria (Steyer in moderna Austria) filius fuit Friderici, qui regnante Gejza secundo R. ft. terram inter Drauum et Muram 00 cidentalem Hungaris ademit; testamento mox Rudolfi jaris Austriaci factam. CII. Capitulum Varadinense donationales Emerici R. H- anno 1199. emanatas pro Magistris Onth et Leel transcribit. Anno 1215. Nos capitulum Ecclesiae Varadiensis, tenore praesentium significamus, quibus expedit vniuersis: Quod Onth et Leel Magistri pro se et pro Fratribus ac cognatis eorum, ad nostram personaliter accedentes praesentiam, dixerunt, quod cum propter varia viarum discrimina, et alias forsitan inopinatos euentus, qui propter praesentis temporis turbines pluribus contigerunt, et possunt contingere, priuilegia sua, seu instrumenta eorumdem, ad causarum probationes, seu iustitiae ostensionem vereantur, seu timeant efferre, vel transmittetere; iuslautissime nos postularunt, quatenus quoddam privilegium Emerici, Regis Hungariae, felicis recoi dacionis nostris litteris transcribi et transummi praemissa ratione faceremus ad cautelam; cuius quidem tenor talis est: In nomine sanctae Trinitatis et in diuiduae Vnitatis. Emericus (V. CCKL Dipl. tom IL