Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

so in presentia Job Archiepiscopi, et Strigoniensis Capituli comparauit, cuin Romam, tempore regis Emerici, pro quibusdam necessitatibus esset pro­fecturus, pro quingentis marcis argenti; ad eius ta­men peticionis instantiam, quia Ecclesie suae racione vicinitatis vtiliores esse videbantur, sibi in supple­mentum contulit vineas, quas liabebat in Buda et in Eurini, cuin vinitoribus, porciones etiam, que sibi iure hereditario cedebant in prediis, videlicet in Gemmen, et in Yeitich, et in Kenez super­fluuium Granne, et in portu Mychaelis Besseneo, cum porcione piscature vsonum cum libertinis ser­uis et ancillis, duas etiam partes tributi de Bors, suam videlicet, et partem maioris fratris sui Anto­nii, quam emit pro centum et quadraginta marcis j duas etiam saliferas naues, liberas super Morysium, quas Ecclesie sue, de gratia nostra, acquisiuerat; omnia ista cum supra dicta pecunia, pro recompen­sacione eorum, que a fratre suo receperat, contu­lit. Contulit etiam Ecclesiae Sancte crucis regias por­ciones portus de Zonuk, qui est iuxta Myler, quod fehcis memorie Rex Bela, Pater noster sibi contu­lerat, quando secum in expeditione in R us­ciam iuerat. Preterea contulit collectam ponderum, et liberorum denariorum de hominibus in cunctis villis Ecclesie attinentibus. Tributa eciam, que ter in anno, in Natiuitate videlicet, in Pascha, in festo sancti regis, a Tributariis Regis ac regine, sole­bant colligi, que bone memorie Rex Emericus, post ipsius Ecclesie destructionein ad damna Ecclesie re­sarcienda in perpetuum contulit possidenda. Quod post eius decessum ipsius donationem approbantes confirmauimus. Duos tinninos salium in Dees super aquam singulis annis in Penthecosten absque omni

Next

/
Oldalképek
Tartalom