Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
ni persona in liac terra patimur, Ioqui minimevalemus. Breviter lamen dico , quia eius in nos malitia gladios Longobardorum vicit; ita ut benigniores videantur liostes, qui interimunt, quam rei publicae Judices, qui nos malitia sua, rapinis atque fallaciis in cogitatione consumunt. Et uno tempore curam Episcoporum atque Clericorum; monasteriorum quoque et populi gerere, contra hostium insidias solicitum vigilare, contra Ducum fallacias atque malitias suspectum semper existere, cuius laboris, cuius doloris sit, vestra Fraternitas tanto verius penset, quanto me, qui haec patior, purius amat. Praeterea debitum salutationis alioquin solvens, indico, quod ad me, Bonifacio defensore Referente, pervenerit, quia vir sanctissimus Frater noster. Domnus Anastasius Patriarcha, in una sumum civitatum regendam vobis ecclesiam committere voluit, et consentire noluistis. Quem sensum et sapientiam vestram ego valde libenter amplexus sum, laudans vehementer, et vos felices, me infelicem deputavi, qui hoc tali tempore regimen Ecclesiae suscipere consensi. Si tamen animus noster fortasse fratribus condescendendo, et misericordiae operibus intentus, ad hoc unquam consentire decreverit, peto ut amori meo alium minime praeponatis; sunt enim in Sicilia Ecclesiae vacantes Episcopi; et si vobis placet auctore Deo, Ecclesiam regere, iuxta B. Petri Apostoli limina, cum eius adiuiorio melius potestis. Si vero non placet, feliciter insta, ut ista in vobis intentio permaneat, et pro nobis infelicibus exora. Omnipotens autem Deus in quocunque vos esse loco voluerit, sua protectione custodiat, et ad coelestia vos dona perducat." Anno 595.