Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

passis iniuriam satisfecerint competentcr, et cum vestrarum testimonio literarum ad Apostolicam Se­dem venerint absoluendi. Quod si non omnes his .exequendis poteritis interesse, duo vestrum ea ni­hilominus exequantur. Datum Romae apud Sanct. Pelrum Idus Februarii, Pontificatus nostri anno nono. L. S. Originales in arcliivo camerali. LXXXIX Idem Innocentius bona et possessiones occupatas Abbatiae B. M. de Monte revindicari iubet. Anno 1206. Innocentius Episcopus Seruus Seruorum Dei, Venerabilibus Fratribus Arcliiepiscopo Strigoniensi, Jauriensi Epi.scopo* et dilecto filio Praepo­sito Albensi salutem et Apostolicam Benedictionem. Dilecti filii Abbas et Conuentus de Monte Sanctae Mariae in Vngaria, Ordinis Cisterciensis nostro A­postolatui sunt conquesti, quod Dianus (?) et filii sui Michael et Paulus, et quidain alii Geuriensis Dioecesis, ipsos quibusdam possessionibus et bo­nis aliis, quae fuerunt eorum domui a fundationis eius f exordio in elemosynam ab ipso fundatore con­cessa, contra iustitiam spoliarunt. Cum igitur spo­liatis iniuste per restitutionis sit beneficium succur­rendum. Discretioni vestrae per Apostolica Scripta mandamus, quatenus eis, sicut iustum fuerit resti­tutis, audiatis si quid fuerit quaestionis et appella­lione remota fine debito terminetis; facientes, quod decreveritis per censuram eccletiastic. firmiter ob­seruari. Testes autem, qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxeriut, per censuram eandeni, cessante appellatione, cogatis veritatis te-

Next

/
Oldalképek
Tartalom