Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

quod postulatur, impendat. Quod si sedes Dioece­sani Episcopi forte vacauerit, interim omnia eccle­siastica sacramenta a vicinis episcopis libere acci­pere (hic duae lineae sunt illegibiles). Praeterea li­ceat vobis in vestro monasterio excJusis excommu­nicatis et interdictis diuina officia celebrare. Paci quoqne et tranquiliilati vestrae paterne in posterum prouidere nitentes, auctoritate apostolica proiiibe­mus, vt infra clausuras locorum seu Grangiarum vestrarum nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere , hominem temere capere vel interficere, seu violentiam audeat exer­cere. Praeterea omues libertates et immunitates a praedecessoribus nostris, Romanis Pontificibus or­dini vestro concessas, nec non et libertates et exem­ptiones saecularium exactionum a regibus et Prin­cipibus vel aliis fidelibus — — — — indultas, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti priuilegio communimus. Decernimus autem, vt nulli unquam hominum omnino liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut eius possessio­nes auferre, vel ablatas retinere vel minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia inte­gra conseruentur eorum, prc^quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, vsibus, commodis profutura salua sedis apostohcae authoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, saeci^risue persona hanc nostrae constitudonis paginam sciens contra eam temere venire tentauerit, secundo, tertiove commonita, nisi reatum congrua satisfactione cor­rexerit, Nobilitatis, honorisque sui careat digni­tate, reamque se diuino iudicio existere, de per­petrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo cor­pore sanguine Dei et Dom. Redemptoris nostri Jesu Tom. VU. Vol. V. ] 1

Next

/
Oldalképek
Tartalom