Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

vitates, villae, provinciae, et Ioca te pro tali in­violabililer debito cum respectu recognoscere debe­bunt. Clerici quoque a te, vel tua permissione, ac authoritate missi habeant omnem facultatem, sacer­dotalem honorem, etiam in Aquis, quae est pro­vincia in Dacia ripensi. Determinantes nos ex nunc in posterum, quod eorum Episcopus ordinari de­beat a sanctitate tua, tibi sit subiectus, et nullate­nus dependeat ab Episcopo meridiano, in circulo Thraciae , verum Episcopus meridianus maneat in meridie, nec ullam habeat communicationem cum Episcopo Aquensi, Episcopus vero Aquensis teneat dictam provinciam, omnesque eiusdem civitates, castella, Ecclesias, ut possit domare, debellare, corrigereque seditiones, dissensiones, et turbas hu­ius provinciae , nec non eiicere ex ea, vel vero con­vertere omnes de haeresi Bonosianorum, ad fidein orthodoxam. Porro de plenitudine Maiestatis no­strae, immo potestatis, supremam dignitatem, ac honorem in temporalibus concedimus Beatitudini tuae, principem sacri nostri utriusque Imperii B.O­mani creamus et nominamus, Comitem itidem sacri nostri palatii, mandates in perpetuum , ut maxima cum potestate ac supremo posse valeas integre exer­cere omnem temporalem authoritatem, in toto su­pradicto circuitu provinciarum, terrarum, et lo­corum , possisque promovere ad dignitates et ho­nores, creare Comites, Equites, Patricios, Nobi­les, Juratos, Doctores, et iuris consultos, cum iure gladii, hoc est diiudicandi, sententiandi, da­mnandique ad vitam et mortem , cum facultate im­primendi numismata aurea , et argentea , cum con­venienti, competentique titulo principis et: ummi sacerdotis, et ita te condeeoramus, promovemus, Tom. VII. Vol. V. 2

Next

/
Oldalképek
Tartalom