Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

Ecclesiae Ragusii, duximus absoluendum, cjuod ibi 11011 poterat secure morari; et si regressum habet ad illam, mortis sibi periculum imminebat. Ne "vero idem Archiepiscopus iti vituperium ministerii no­stri, defectum in temporalibus patiatur, Episcopa­tum Karleolenseiti et Ecclesiam de llelebum cum omnibus pertinentiis eorum, de beneficentia et li­beralitate tua et concessione Ven. Fratris Gulfredi Eborum Archiepiscopi, benigne collatis, de sedis apostolicae benignitate concedimus, ad ipsius indi­gentiam subleuatidam. Serenitatem regiam raonen­tes attentius et hortantes, quatenus eundem Archi­episcopum, nostrarum precum obtentu et officii pont ficalis intuitu, recommendatum velis habere; eius necessitati conpacietis , et ipsius aubvenietis paupertati, et dona praesentia per illustrem rauni­ficentiam reddetis ampliora; vt per haec Regi Re­gum, qui Sacerdos est in aeternum, videaris ob­sequium exhibere , cura iilud, quod ministris eius impenditur, sibi protestatur impendi. Datuni Ferenti Idilius Maii. Pontificatus nostri anno sexto. (Id est A. 1205.) Nos autem iuxta petitionem Domini Pa­pae praescriptam, ipsi Archiepisc. Ragusino prae­dictum Episcopatum Karle?lensem de munificentia et liberalitate reg. ei concessimus, mandantes vobis quatenus ei tamquam Pastori et Episcopo Vestro in omnibus intendatis. Teste Domino Cantuarensi Ar­chiepscopo apud Merleb, decimo die Januarii Anno autem 1204. I)c publicis actis rcgum Angliae. Tbomas Rymer: Hagae Comitis ajjucl Neaulmc 1739. Tom. T.

Next

/
Oldalképek
Tartalom